Rozmiar: 15909 bajtów

1309. Februar 5. Oppeln

Herzog Boleslaw von Oppeln bestimmt die Grenzen des Klostergutes, und verleiht volle Freiheit für neue Ansiedlungen.

In Nomine Domini Amen. Et si in quibuslibet negociis privilegiorum exigitur necessitas, in illis tamen multo magis que ad sanctam dei pertinent Ecclesiam. Nam ad humanos usus redire nunquam potest, quod semel deo exstitit dedicatum. Igitur Nos Bolezslaus dei gracia dux Opoliensis Notum esse volumus universis Christi fidelibus tam presentibus quam futuris, Quod Cupientes intendere comodis Ecclesie sanctimonialium que Bozidom wlgaliter nuncupatur, pro salute nostra, nostrorum progenitorum, et divini cultus ob augmentum: Desiderantes itaque quod eadem Ecclesia Bozidom in metis sive gadibus ipsius perpetua pace perfruatur, metas sive gades iam dicte Ecclesie Bozidom sic pro ut subsequitur duximus ordinandas, quas amodo eadem Ecclesia in pace pariter et quiete perpetuo libere debet observare. Unde iam dicte mete sive gades sic currunt, et primo inter eandem Ecclesiam Bozidom et Dobrzen nostrum ducale, videlicet incipiendo ab Odra fluvio ad silvam que Lanzech nuncupatur, et ab eadem silva usque ad lucum quod est inter Dobren predictum et agros eiusdem domus dei ita quod agri sunt domus sicuti coli possunt, lucum vero iam dictum nostrum est ducale; de quo luco currunt mete usque ad pratum quod dicitur Choualkowycanti; a quo prato usque ad silvam que Sywirzli est vocata, scilicet usque ad finem superiorem silve eiusdem; de ipsa vero silva currunt mete ulterius usque ad agros qui dicuntur Vbozowe, per borram, ita quod borra est nostra ducalis, agri vero domus dei, deinde ab agris eisdem usque ad lucum quod iacet in fine agrorum Goczelchi, et de ipso luco per borram usque ad pontem qui dicitur Chowalkonis, qui est super Breniczam fluvium; de quo ponte currunt mete usque ad angulum superiorem silve que vocatur Velilas, et dambrova que est inter pontem et silvam domus dei, bora vero nostra ducalis. Item de angulo supradicto usque ad pratum quod Luckowagch dicitur, et ab eodem usque ad fluvium qui Prudzenichza dicitur, per silvam directe; sed ipsius fluvii littus unum domus dei, aliud nostrum ducale, et idem fluvius dividit metas usque ad silvam que Zebrac appellatur. Item ab eadem silva mete currunt inter alias duas silvas que Cymolassy nuncupantur, quarum una sicca alia humida, et est sicca nostra ducalis, humida vero domus dei: ab inde currunt mete ad quendam locum Chyssa, et de eodem loco ad flumen Zegwizd, cuius iluminis unum littus nostrum ducale et aliud domus dei supradicte. Item inter villam nostram Lubnany et domum dei prenotatam mete sive gades sic currunt: primo incipiendo a fluvio Malpudwa per montem inter pratum et agros ad locum qui vocatur Cessin, et est bora domus dei, sed silva Lang nostra ducalis, et deinde sic currunt mete usque ad Kaleam. Item ab eodem loco usque ad alium locum qui vocatur Martinowy Nywy, et ab ipso loco usque ad Kneam, directe per silvam usque ad locum qui dicitur Kam. De eodem loco usque ad silvam, que vocatur Prandzenich, Nalawagch, Lawy, nostrum ducale, silva vero domus dei. Item de Prandzenicha per Borram directe ad silvam que Medzwade appellatur, et est silva domus dei, sed borra nostra ducalis; de eodem loco per medium luci usque ad montem qui est inter silvas que vocantur Zelnichez, et de monte usque ad quercum que vocatur Comesz, de qua quercu usque ad rubum qui vocatur Troscina currunt mete; de ipso itaque rubo usque ad fluvium qui Zegwistd dicitur, cuius fluminis unum littus nostrum ducale et aliud domus dei sepedicte. Has vero circumferenciales metas sive gades domui sive Ecclesie prefate Bozidom damus, donamus, facimus, statuimus et ordinamus, ipsas perpetuo vigore presencium confirmantes. Preterea supradicte Ecclesie sive domui Bozidom infra easdem circumferenciales metas a nobis sic rite et racionabiliter limitatas, et omnibus ipsius hereditatibus iam locatis vel locandis in futuro, quia eidem Ecclesie hereditates sive villas iure Polonico vel Teutunico largam licenciam locandi damus et concedimus, in hiis scriptis meram et omnimodam concedimus libertatem perpetuo duraturam. Volentes esse easdem hereditates infra easdem metas, que nunc sunt, vel esse poterunt in futuro, ab omnibus solucionibus, exaccionibiis, collectis. annonis, vecturis expedicionum iuvaminibus contribucionibus monete ac aliis omnibus solucionibus, vigiliis civitatum, angariis et perangariis, quocunque censeantur nomine, fore solutas et exemptas. Ymo damus et donamus Ecclesie sepedicte infra memoratas metas omnes et singulas utilitates, obvenciones, usufructus, qui nunc sunt vel esse poterunt in futuro perpetuo percipiendas, ac eciam omnium ferarum venaciones libere faciendas et exercendas. Insuper ligaturas sive congeries lignorum vel edificiorum, sicut super aquam dimittuntur de silvis infra easdem metas, predicta domus Bozidom vel eius prepositus sive ad usus domus ipsius faciet, vel eciam ipsas vendere libere potest, disponendo pro sue libito voluntatis. Ut autem limitacio gadium de quibus superius est expressum, et eciam he prerogative et libertates per nos sepedicte domui collate, perpetuum robur obtineant firmitatis, ipsas vigore presentis instrumenti et sigilli nostri munimine confirmamus. Actum et datum in Opel, Nonas Februarii anno incarnacionis domini Millezimo Trecentezimo Nono, presentibus hiis fidelibus nostris, dominis Radslao Custode nostro Opeliensi, Pascone de Croscina. Jaroslao de Michalow, Stanimiro Tyrcola, Syfrido de Wilkow, Johanne protonotario Curie nostre, et aliis multis ad hoc rogatis et vocatis.

Hugo, I, 489.
Wohl erhaltenes Sigel mit der Umschrift: + S. DVCIS. BOLESSLAI. OPOLIENSSI. und Rücksiegel.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 1, Urkunden des Klosters Czarnowanz. Hrsg von dr W. Wattenbach, Breslau 1857.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów